Proverbs 12

etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quaerit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quaerere, in prava actione perdurat. . Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit. Justi sua facta, etc., usque ad obliti timoris Domini. . Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quaecunque membra hinc illuc perveniunt, quae sperabant, gaudia inveniunt. . id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: dicentes: . Desiderat impius, etc., usque ad dicit e contra de bonis. fides, spes, charitas, quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt; sed plus quam sperant in futuro percipient. . etc. Qui in praesenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est. non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura irae ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat. . etc., quia et bona, quae promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quae sequantur, demonstrant etc. Fides catholica semper permanebit; qui autem repente nova dogmata inserit, mendacii minister est. . Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quae nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiae, quam habere videbantur auferunt. Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur. Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, etc. etc., quia necesse est ut prius peccatorem moeror poenitentiae salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datae reconciliationis sermo laetificet vel reficiat. etc. Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit? . etc. Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus aeternae vitae claritas auro pretiosior emitur. .
Copyright information for VulgGlossa